colecções disponíveis:
1. Lendas de Sintra 2. Sintra Magia e Misticismo 3. História de Sintra 4. O Mistério da Boca do Inferno 5. Escritores e Sintra
6. Sintra nas Memórias de Charles Merveilleux, Séc. XVIII 7. Contos de Sintra 8. Maçonaria em Sintra 9. Palácio da Pena 10. Subterrâneos de Sintra 11. Sintra, Imagem em Movimento


quarta-feira, 25 de abril de 2012

Chronica Gothorum / Chronicon Lusitanum - excertos sobre Sintra em português

© Pesquisa e texto: O Caminheiro de Sintra
Imagens: Arquivo d'O Caminheiro de Sintra
Recolecção do texto em latim: Marc Szwajcer
Tradução latim-português de excertos relacionados com Sintra: O Caminheiro de Sintra


túmulo de D. Afonso Henriques no Mosteiro de Santa Cruz, em Coimbra,
neto de D. Afonso VI de Leão e Castela, Reconquistador de Sintra em 1093

    Por não se encontrar por estes dias com grande facilidade na internet a Chronica Gothorum ou Chronicon Lusitanum, é aqui apresentado o dito documento. Razão outra é a menção a Sintra em alguns de seus itens, que do documento aqui apresentado em latim foram esses aqui traduzidos para português.

    A Chronica Gothorum aparece com tal denominação pela primeira vez na terceira parta da obra Monarchia Lusitana, de Frei António Brandão, impressa em 1632. Na sua apresentação, Frei António Brandão refere que existem duas versões desta suposta crónica dos Godos, e que a apresentada por ele é a versão mais extensa, tendo essa sido antes possessão de André de Resende.
Chronica Gottorvm, Chronica Gothorum,
Chronicon Lusitanum, Chronica Lusitana
    O seu autor é desconhecido, assim como a data em que foi feita. Poder-se-ia inferir como sendo dos tempos de D. Afonso Henriques, visto que o relato dessa vem desde 328 d.C. com a entrada dos Godos na Península Ibérica, até ao ano de 1186 da nossa Era. Ou poder-se-ia inferir que por se apresentar com a datação da Era Hispânica ou Era de César, seria anterior a 1422, data da alteração do calendário no reino de Portugal, da Era de César para a Era de Cristo. Contudo, estas inferências encontram-se longe da objectivação da razão na realidade.

    Pouco tempo antes de 1764, a Chronica Gothorum conhece nova impressão, desta feita através de Frei e Padre Henrique Flórez de Setién y Huidobro, no décimo quarto volume da sua obra España Sagrada. É nesta edição que a denominação é mudada de "Chronica Gothorum" para "Chronicon Lusitanum" (mais tarde passando a Chronica Lusitana), decisão justificada pelo próprio, escrevendo que essa pouco tinha que ver com o reino dos Godos, senão que com o reino dos Portugueses.
Enrique Flórez de Setién y Huidobro, autor de España Sagrada
contendo a Chronicon Lusitanum ou a Chronica Gothorum
    O que abaixo se apresenta é o documento em latim, com a datação da Era Hispânica ou da Era de César, e nos três anos em que Sintra é mencionada a tradução em português encontra-se no item cronológico seguinte, começando por pontilhado, com a datação da Era de Cristo, e texto em itálico.


Æra 349. Egressi sunt Gothi de terra sua.

Æra 366. Ingresi sunt Hispaniam, & regnaverunt ibi annis 387. De terra autem sua perveniunt ad Hispaniam per 17. annos.



Æra septuagesima trigesima nona, alias Æra 749. Expulsi sunt de Regno Hispaniae regnante Vvitiza.

Æra 749. alias Æra 750. Sarraceni Hispaniam adepti sunt regnante Roderico. Antequam dominus Pelagius regnaret, Sarraceni regnaverunt in Hispania annis quinque.

Æra 754. Pelagius Fafilani Ducis filius regnavit annis 19.

Æra 773. Fafilanus filius ejus regnavit duobus annis & mensibus sex.

Æra 776. Adefonsiis filius Petri Ducis regnavit annis 19.

Æra 785. Froyla filius ejus regnavit annis undecim, ac tribus mensibus. Alc. an. XI. mens. V. d. XX.

Æra 806. Aurelius consobrinus ejus regnavit annis 6. & mensibus 6.

Æra 812. Silo regnavit annis 9. & decimo vitam finivit. Alcob. annis octo, mens. I. d. I.

Æra 821. Mauregatus regnavit annis 6. vitamque finivit: Alcob. regnavit ann. 5. mens. 5. alias mens. VI. & addunt, sub uno, fiunt ann. LXXXI.

Æra 826. Bermudus regnavit ann. 3. Hic sponte Regnum dimissit, & sobrinum suum Adefonsum, quem Mauregacus a Regno expulerat, Regem fecit.
D. Henrique de Borgonha, senhor do Condado
Portucalense, Reconquistador de Sintra em 1109

Æra 828. Adefonsus iste regnavit annis 52.

Æra 880. Ordonius filius Ramiri regnavit annis 7.

Æra 888. Ordonius filius Ramiri regnavit annis 16.

Æra 904. Adefonsus Ordonii filius regnavit annis 18. Iste primo Regni sui anno, & nativitatis decimo quarto ab Apostata Fruvilano Galleciae Comite per tyrannidem Regno privatur ; sed ipse Rex Castellam se contulit, & non multo post eodem Fruvilano Rege tyranno, & infausto a fidelibus Regis Adefonsi Ovieto interfecto, idem gloriosus puer ex Castella revertitur, & in patris solio feliciter collocatur. Qui ab initio sui Regni super inimicos victoriarum favorem semper habuit. Illius tempore innumerabilis Ismaelitarum exercitus ad Legionem venit Duce Almundarim filio Abderrahamem Rege fratre de Mahometh Rege Cordubensi, sed minus sibi nocuit; quia ubi venit, jam ibi multa millia erant occisa, ceterus vero exercitus fugiendo evasit. Ipsius diebus alter exercitus in Berdigo est ingressus, sed gratias Deo sine nocumento istius Regis est interemptus. Multosque etiam inimicorum terminos acquisivit Rex iste: cepit namque Castrum, quod dicitur Nazan. Anteneam vero pace acquisivit. Conimbriam ab inimicis possessam eremitavit, & ex Gallicis postea populavit; multa quoque alia castra ibi subjecit.

Ejus tempore Ecclesia crevit, Regnumque ampliavit. Urbes quoque istae a Christianis populantur, scilicet, Bracharensis, Portugalensis, Aucensis, Visensis, Eminiensis, & ceteros Lusitaniae limites gladio, & fame consumptos usque Emeritam, & maris littora eremitavit, atque dextruxit. Permansit autem Regnum Hispaniae Christianorum usque ad Almanzor ann. 12.
D. Urraca I, esposa de
D. Raimundo de Borgonha, a quem Sintra
foi confiada em 1093

Æra 1025. Tertio Calend. Julii Almanzor Benamet cepit Colimbriam, & sicut a multis senibus audivimus, deserta fuit septem annis, postea reaedificaverunt eam Ismaelitae, & tenuerunt eam.

Æra 1028. Quarto Non. Decembris Almanzor cepit Montem majorem.

Æra 1033. Almanzor cepit Castellum de Aguilar, quod est in ripa Sausae in Portugallensi Provinciae.

Æra 1046. 2. Non. Octobris occisus fuit Comes Menendus.

Æra 1054. Octavo Idus Septembris venerunt Lormanes ad Castellum Vermudii, quod est in Provincia Bracharensi. Comes tunc ibi erat Alvitus Nuniz.

Æra 1056. Obiit Rex Donnus Adefonsus Viseo. Et in ipso anno obiit magnus Comes Nunus Alvares.

Æra 1072. Secundo Idus Odobris Gundisalvus Trastamiriz cepit Montem majorem, & reddidit cum Christianis.

Æra millesima septuagesima sexta Calend. Septembris, Gundisalvus Trastamiriz occisus est in Avenozo.

Æra 1083. Decimo Calend. Aprilis Rex Donnus Vermudo habuit vittoriam de Mauris, pugnavit cum eis, & cepit ibi Regem eorum Cemia in Villa Caesari in territorio Castelli S. Mariae.

Æra 1085. Obiit ipse Rex Vermudus.

Æra millesima nonagesima quinta Rex Donnus Fernandas cum conjuge sua Regina Donna Sancia cepit Lamecum tertio Calend. Decembris in festivitate Sancti Saturnini lucescenti die Sabbathi.

Æra 1096. Quarto Calend. Augusti in die S. Cucufatis Rex Donnus Fernandus cepit Civitatem Viseum, postea Geisam, & S. Martinum de Mauris, & Travancani & Penalviam, atque cetera Castella Christianarum vicinitatum per annos 8.

Æra 1102. Octavo Calend. Augusti feria 6, in vespera sancti Christofori Rex D. Fernandus cepit Colimbriam.

Æra 1103. Rex Donnus Fernandus mortus est, & septimo Cal. Januarii sepultus est in Legionensi Civitate.

Æra 1103. Sexto Calend. Decembris mortuus est Menendus Gunsalvis, vir illustris, & magnae potentiae in toto Portugalli, filius Gunsalvi Trastamiriz.

Æra 1109. Decimo quinto Calend. Februarii Portugallenses commiserunt praelium adversus Regem Donnum Garciam, fratrem Regis Donni Fernandi, habebantque tunc caput in ipso bello Comitem Nuño Menendiz, periit ipse ibi, & cundi alii sui fugerunt ; obtinuit autem Rex de illis victoriam in loco, qui dicitur Pertalini, Inter Bracharam & fluvium Cavado.

Æra 1110. Occisus est Rex Sancius, filius Regis Donni Fernandi, ad faciem Zamorae Civitatis, post cujus mortem frater ejus, Rex Donnus Alfonsus, Regnum obtinuit Hispaniae, qui bella multa exercuit annis multis adversus Sarracenos Christianis nostris inimicos, aliis bellum dabat, ab aliis tributum accipiebat.

Æra 1123. Octavo Calend. Junii Rex Donnus Alfonsus cepit Civitatem Toletum, postea Talaviram, cunctaque Castella quae sunt in Carpetania Provincia Carthaginis subjacentia Regias Urbi Toleti, quae est Metropolis.

Æra 1115. Mense Septembris cepit idem Rex Alfonsus Cauriam Civitatem.

Æra 1125. Rex Donnus Alfonsus magnum praelium habuit cum Rege Sarracenorum Jucef Bennamarim Transmarino ad faciem Civitatis Badajoz, in loco, qui dicitur Sagalias, ubi unanimiter convenerunt cum Rege nostro Christiani a partibus Alpes, multique Francorum in adjutorium ei affuerunt, sed Diabolo adversante timor Magnus invasit plurimos nostrorum, & fugerunt ex eis multa millia, nullo eos persequente. Rex vero fugae corum inscius confidenter ingressus est praelium, in quo uderant omnes Sarraceni totius Hispaniae armati. Jucef Bemaisafim, quem sibi in Regem assumpserant, necnon ipse Jucef multa millia Barbarorum transmarinorum, Moabitarum, Arabumque secum traduxerat, quorum numerum nec ipse, eorum Rex, nec aliquis homo scire poterat, nisi solus Dominus. Pugnavit itaque Rex Donnus Alfonsus & qui remanserant cum eo, adversus Sarracenos usque ad noctem, nullusque inimicorum sustinere valebat ejus praesentem incursionem, sed se concludentes Sarraceni, interficiebant Christianorum multitudinem. In tantum vero Rex Castellum Sarracenorum, & acies invasit, & interficiendo eos, & dispergendo expullit huc, & illuc, quousque pervenit ad locum, ubi Regis Juceph tentorium fixum erat, atque per circuitum magna valle vallatum, quem Rex dum acriter expugnaret, & fortiter invadens insisteret, quidam suorum veniens hoc ei nuntiavit. Noveris, Domine mi Rex, quoniam interim dum tu hic pugnas, Sarracenorum insidiae tua invadunt Castra. Quo audito, & a suis consilio accepto, Rex Regem Maurum reliquit, & ab ejus tentorio discessit. Festinus ergo cum suis, qui secum aderant, ad Sarracenos, qui Castra sua invaserant, accessit, multosque ex eis interfecit, & a Castris fortiter expullit. Ibi quidem multicorruerunt Christianorum, qui remanserant, congregati sunt ad Regem. Rex autem plagatus lancea cum nimium sitiret propter fluxum sanguinis decurrentis a plaga, vice aquae propinaverunt ei vinum, quia aquam non invenerant, unde syncopem passus, cum his qui secum aderant, reversus est Cauriam, Sarraceni quoque reversi sunt unusquisque ad sua loca.

Æra 1129. Octavo Calend. Septembris obiit Alvazil Donnus Sisnandus.

Æra 1131. Secundo Calendas Maii Sabbatho Hora nona, Rex Donnus Aldefonsus cepit Civitatem Santarem anno Regii sui vigesimo octavo, mense 5. sexto die mensis. Et in eadem hebdomada pridie Non. Maii feria quinta cepit Ulixbonam. Post tertiam autem diera octavo Idus Maii cepit Sintriam, praeposuitque eis generum suum Comitem Domnum Raymundum maritum filiae sua D. Urraca, & sub manu ejus Suarium Menendi, ipse autem Rex reversus est Toletum.

::::: Ano de 1093. (Æra 1131.) No segundo dia do mês de Maio, Sábado, à nona hora, o Rei D. Afonso [nota CdS: D. Afonso VI, rei de Leão e Castela] tomou para si a cidade de Santarém no vigésimo oitavo ano, quinto mês e sexto dia, de seu reinado. E na semana que se seguiu, na véspera de Quinta-feira dia 7 [nota CdS: calendarização romana], tomou Lisboa. Passados três dias de dia 15 [nota CdS: sendo "Ides" dia 15, oito dias depois de dia 7] de Maio tomou Sintra, tendo aí colocado no comando o seu genro, o Conde D. Raimundo, marido de sua filha Dona Urraca, e esse sob a autoridade de Soeiro Mendes, tendo por outro lado o Rei voltado para Toledo. [tradução e notas: O Caminheiro de Sintra]
túmulo de D. Raimundo de Borgonha, a quem Sintra foi confiada em 1093,
na Catedral de Santiago de Compostela

Æra 1147. Tertio Cal. Julii obiit Rex D. Alfonsus Regis D. Fernandi filius.

Æra 1147. Mense Julio iterum capta fuit Sintria a Comite D. Henrico genero D. Alfonsi Regis marito filiae suae Reginae D. Tarasiae. Audientes enim Sarraceni mortem Regis D. Alfonsi coeperunt rebellare.

::::: Ano de 1109. (Æra 1147.) No mês de Julho Sintra foi de novo capturada por D. Henrique, genro do Rei Dom Afonso [nota CdS: D. Afonso VI de Leão e Castela], marido da filha da Rainha Dona Teresa [nota CdS: mãe de D. Afonso Henriques]. Ao constatarem a morte do Rei Dom Afonso, os Sarracenos começaram a levantar uma rebelião. [tradução e notas: O Caminheiro de Sintra]

Æra 1148. Factum est magnum infortunium supra Christianos, qui ibant ad Sanctarem, in loco qui dicitur Vatalandi. Dum enim vellent ibi Christiani figere tentoria, & requiescere, cum subito ex improviso multitudo Sarracenorum, & Moabitarum & Arabum audito numero eorum venerunt super eos repente, & imparatos eos invenientes, interfecerunt ex iis plurimos, ibique mortuus fuit Suarius Fromarigis pater Donni Nuño Suariz, qui erat Dux super eos, & Mido Cresconis pater Domini Joannis Midiz.

Æra 1149. Rex Cyrus cepit Santarem septimo Cal. Junii.
Conde Dom Henrique de Borgonha
Reconquistador de Sintra em 1109

Æra 1151. Natus fuit Infans Alfonsus Comitis Henrici, & Reginae D. Tarasiae filius, Regis D. Alfonsi nepos.

Æra 1152. Calend. Maii obiit Comes D. Henricus.

Æra 1154. Castellum de Miranda a Sarracenis captum est, & magna caedes & captivitas in Christianis facta est.

Æra 1154. Nonis Julii captum fuit Castellum S. Eolaliae a Sarracenis, quod est situm sub Monte majore, & captus fuit ibi Didacus cognomento Gallina, & magna captivitas Caristianorum inde translata est etiam ultra mare.

Æra 1155. Rex Sarracenorum Hali Ibenjuceph veniens de ultra mare cum multo exercitu obsedit Colimbriam, adjuncto simul & omni exercitu, qui erat circa mare, quorum numerus erat innumerabile sicut arena maris, soli Deo tantum cognitus erat. Obsedit autem Colimbriam viginti diebus quotidie fortiter in toto exercitu oppugnans eam, sed per voluntarem Dei non potuit nocere, & Civitas illaesa remansit, & inhabitantes in ea.

Æra 1160. Magna fames fuit in civitate Colimbria, & in tota Portugallensi regione a Mineo usque ad Tagum.

Æra 1163. Infans inclytus Donnus Alfonsus Comitis Henrici, & Reginae D. Tarasiae filius, D. Alfonsi nepos, habens aetatis antios fere quatordecim apud Sedem Zamorensem ab altari S. Salvatoris Ipse sibi manu propria sumpsit militaria arma, & ibidem in altari indutus est & accinctus militaribus armis, sicut moris est Regibus facere in die sancto Pentecostes. Induit vero se loricam sicut Gygas, qui magnus erat corpore, & succinxit se arma bellica sua, in praeliis similis factus est leoni in operibus suis, & sicut caculus leonis rugiens in venatione. De hoc autem viro tanto, tamque inclyto, fari digne quis poterit ? Nemo. Fuit namque vir armis strenuus, lingua eruditus, prudentissimus in operibus suis, clarus ingenio, corpore decorus, pulcher aspectu, & visu desiderabilis, totus in Fide Christi Catholicus, erga cultores Religionis supplex, multumque benevolus, ac devotus, protexit totum Portugalle gladio suo, adeptus est Regnum, & dilatavit Dominus, per eum fines Christianorum, & auxit terminos fidelium populorum a flumine Mondeco, qui discurrit juxta muros Colimbriae, usque ad fluvium de Alquivir, qui vadit per Hispalim Civitatem, & usque ad Mare Magnum, & Mare Mediterraneum. Qualiter autem Regnum sit adeptus, Castella, & munitiones quas ibi fecit, sed & Civitates, & Castella, quae a Sarracenis accepit, breviter annotabimus : nam praelia quae gessit, nemo poterat annotare; fuerunt namque multa, & innumerabilia, non solum cum Paganis, sed etiam cura Christianis, qui nimium invidentes ei volebant diripere, & invalere Regnum ejus, in omnibus quidem superans, & semper victor existens, & de omnibus triumphans, divina clementia semper adjutus.

Æra 1166. Mense Junio in festo S. Joannis Baptistae Infans inclytus Donnus Alfonsus Comitis Henrici, & Reginas Donnae Tarasiae filius, magni Imperatoris Hispaniae Domini Alfonsi nepos, Domino auxiliante, & divina clementia propitiunte, studio, & labore suo magis quam parentum voluntate, aut juvamine, adeptus est Regnum Portugallis in manu forti. Siquidem mortuo patre suo Comite Domino Henrico, cum adhuc ipse puer esset duorum, aut trium annorum, quidam indigni & alienigenae vendicabant Regnum Portugallis, matre ejus Regina Donna Tarasia eis consentiente, volens fie ipsa superbe regnare loco mariti sui, amoto filio a negotio Regni. Quam injuriam valde inhonestam nullatenus ferre valens (erat enim jam grandaevus aetate, & bonae indolis) convocatis amicis suis, & nobilioribus de Portugal, qui eum multo maxime, quam matrem ejus, vel indignos & exteros natione volevant regnare super se, commisit cum eis praelium in campo Sanct Mametis, quod est prope Castellum de Vimaranes, & contriti sunt & devicti ab eo, & fugerunt a facie ejus, & comprehendit eos. Obtinuit ipse pricipatum & Monarchiam Regni Portugallis.

Æra 1168. Obiit Regina Donna Tarasia mater Donni Alfonsi Calend. Novembris anno secundo regni.

Æra 1169. Vermudus Petri gener Reginae Donnae Tarasiae voluit eis rebellionem facere in Castello Sene. Sed non valuit, quia idem Infans cognoscens occurrit ei cum militibus suis, & ejecit eum de Castello.

Æra 1170. Idem Rex coepit aedificare Monasterium Sanctae Crucis in suburbio Colimbriae & pontem fluminis juxta Civitatem anno Regni sui quarto.

Æra 1173. Quarto Idus Decembris praedictus Rex Donnus Alfonsus coepit aedificare Castellum Leirene anno Regni sui septimo ; videns enim frequentes incursiones & depraedationes, quae fiebant per campum Colimbrise, & fraenari eos volens in manu forti & brachio extento, quaesivit locum idoneum, & munitionem Regni sui, & aptum ad detrimentum inimicorum suorum, invenit itaque montem illum in loco vastae solitudinis in confinio Sanctarem, & Colimbriae positura, distans quibusdam a Castello Sanctarem quadraginta, de Colimbria vero fere quinquaginta milliaribus. Ibi primo aedificavit Castellum, & collocavit ibi habitantes in eo, & praefecit illis quemdam militem strenuum, nomine Pelagium Guterriz : ab illo ergo virtus & audacia Sarracenorum coepit infirmari, quia videbant quidem alterum Scipionem Africanum, qui eos valde opprimeret, & affligeret, & redigeret velut palleam in tritura areae.

Æra 1175. Evenit infortunium super Christianos in Thomar.

Æra 1177. Octavo Calendas Augusti in Festivitate Sancti Jacobi Apostoli anno Regni sui undecimo, idem Rex Donnus Alfonsus magnum bellum commisit cum Rege Sarracenorum, nomine Esmar, in loco, qui vocatur Aulic. Ille nanque Rex Sarracenorum, cognita virtute, & audacia Regis Donni Alfonsi, & videns eum frequenter intrare in terram Sarracenorum, & depraedari, nimiumque atterere suam regionem, voluit si facere posset, ut eum incautum & imparatum alicubi inveniret, ut cum eo gereret bellum. Quadam itaque vice cum Rex D. Alfonsus cum suo exercitu intraret per terram Sarracenorum, & esset in corde terrae eorum, Esmar Rex Sarracenus congregara infinita multitudine Sarracenorum transmarinorum, quos secum adduxerat, & eorum qui morabant citra mare a termino Sibilliae, & de Badalioz, & de Elvas; & de Elbora, & de Begia, & de omnibus Castellis usque Sanctarem, venit ei oviam, ut pugnaret cum eo, confidens in multitudine virtutis suae, & sui exercitus, quia erat copiosus, in tantum quod mulieres ibi affuerunt Amazonico ritu belligerantes, sicut exitus postea probavit in eis, quae ibi occisae inventas fuerunt, licet Rex D. Alfonsus esset cum paucis suorum, & esset in quodam promontorio fixis tentoriis, ex omni parte obsessus & circumvalatus est a Sarracenis a mane usque ad vesperam, cum vellent irrumpere & invadere Castra Christianorum, electi milites irruerunt in eos fortiter pugnantes cum eis, expulsos extra Castra occiderunt, & diviserunt eos : quod cum vidisset Rex Esmar, scilicet virtutes Christianorum, & quod parati erant magis vincere, aut mori, quam fugere, fugit ipse, & omnes, qui cum eo erant, omnisque illa multitudo Paganorum partim occisione, partim fuga occisa est, & dispersa. Rex etiam Esmar illorum superatus per fugam evasit, comprehenso ibi quodam suo consuprino, & nepote Regis Hali nomine Homar Atagor ; & interfectas ex parte sua viris innumeris, & sic D. Alfonsus divina se protegente gratia magnum de inimicis obtinuit triumphum, & ex illa tempore fortitudo & audacia Sarracenorum valde infirmata est.

Æra 1178. Anno Regni sui duodecimo, Rex Esmar cognoscens Regem D. Alfonsum esse ultra Vimaranes in partibus Galleciae circa Tudem, & esse illuc praeoccupatum quibusdam negotiis, unde facile non poterat expediri, consilio animatus cujusdam sui Praetoris qui erat in Sanctarem, nomine Auzecri, congregata multitudine de Badalioz, & de Elbora, & de Sanctarem venerunt subito & ex improviso, & invasit Castellum Leirenae, & succendit, occisis ibi quibusdam militibus, & alios secum adducens in captivitatem: Pelagius etiam Guterri, cujus Castelli cura fuerat commissa, ibi captus est.

Per idem tempus Imperator D. Alfonsus filius Comitis Raymundi, & Reginae Donnae Orracae filiae Imperatoris magni D. Alfonsi, coadunato omni exercitu de Castella, & de Gallecia, voluit intrare Regnum Portugalliae, & venerunt usque ad locum qui dicitur Valdevez; sed Rex de Portugal D. Alfonsus occurrit ei cum exercitu suo, & obsedit iter, per quod ille venire volebat, fixitque tentoria sua, isti ex hac parte, & illi ex altera parte, cumque veniret aliquis ex parte Imperatoris ad ludendum, quod populares dicunt Bufurdium, statim egrediebantur ex parte Regis Portugallis occurrentes eis, & ludentes cum eis, qui in exercitu comprehenderunt Fernandum Furtado fratrem Imperatoris, & Consulem Pontium de Cabreira, Veremundum Petri, & Varella filium de Fernando Joannis germanum de Pelagio Curvo, & Rodericum Fernandi patrem de Fernando Roderici, & Martinum Kabra consobrinum Consulis D. Pontii, & alios multos, qui cum eis venerant.

Videns itaque Imperator, quod omnia prospera eveniebant Regi de Portugal, & bona fortuna regebat eum, & quod Deus adjuvabat eum, sibi aurem omnia contingebant adversa, & quod si amplius cum eo in malum voluisset contendere, majora interim consequerentur detrimenta ; misit pro Archiepiscopo Bracharensi D. Joanne, & aliis bonis hominibus, & rogaverunt eos, ut venitent ad Regem Portugallis, ut pacem bonam... & firmarent ea, quae pacis sunt, in perpetuum. Ita factum est; convenerunt namque in uno tenorio ab eo pariter Imperator, & Rex Portugallis, & osculati sunt invicem, & comederunt, & biberunt in unum, & locuti sunt soli secretius, & sic remeavit unus quisque in propria in pace.

Eodem quoque tempore venerunt quaedam Naves ex insperato de partibus Galliarum plenae armatis viris, votum habentes ire in Jerusalem, cumque venissent ad Portum Gaye, & intrassent Dorium, audivit haec Rex, & gavisus est cum eis, erant enim fere septuaginta, & pace inita cum eis, ut irent ad Ulixbonam, ipsi per mare, & ipse cum exercitu suo per terram & obsiderent eam, forsitan placeret Domino, ut traderet eam in manibus eorum. Conventione itaque facta, illi per mare, & Rex per terram cum exercitu suo venerunt undique ad Ulixbonam, & circumdederunt, & oppugnaverunt eam, sed non potuerunt adversus eam, quia nondum advenerat tempus ut traderetur in manibus Christianorum, sed irruperunt suburbana ejus, & demoliti sunt multas vincas, & succenderunt domos, & fecerunt plagam magnam in terra. Videntes itaque quod non cito, nec per multum temporis spatium non posset capi, etiam si quotidie foret obsessa, quoniam erat multum refecta, & populosa, & tunc satis abundabat omnibus bonis, reliquerunt eam. Rex, cum exercitu suo regressus est in terram suam, & illi marini nautae abierunt viam suam, quo tendebant ire in Jerusalem.

Æra 1180. Idem Rex Portugallensium idem Rex D. Alfonsus coepit aedificare Castellum de Germanello anno Regni sui decimo quarto. Videns namque habitatores de Colimbria in timore, & tremere positos, nec ausos se extendere ad laborandum per suos terminos Villam Germanello, Alvorge, & Atheania propter frequentes incursiones, & depraedationes quae ibi quotidie fiebant a Sarracenis, idcirco visum est ei facere Castellum illud in corde terra: ad securitatem & munimentum laborantium Christianorum, & detrimentum supervenientium latrunculorum Sarracenorum, posuit ibi milites, qui custodirent illud, & essent tutaniento & defensioni Christianorum.

Per idem temporis insurrexerunt Ismaelitae adversum Moabitas. i. Endeluces adversus Arabes, & expullerunt eos de Civitatibus & Castellis suis; advenerat namque jam tempus, quo misereretur Dominas populo Christiano, & amoveret iram suam ab eis, quam induxerat super eos tempore Regis Roderici propter peccata eorum, & induxerat super eos Sarracenos, qui devastarent Christianos, & possiderent terram eorum.

Nunc autem placatus est Dominus propitius suo populo Christiano, & avertit indignationem suam ab eis, & immisit gladium inter Ismaelitas, & Moabitas. i. inter Endeluces, & Arabes, ut dissolaretur Regnum eorum, & dissiparetur potentia, & virtus eorum, qui praevalebant adversos Christianos. Mortuo namque Henrico Rege, qui Arabes magis diligebat, quam Endeluces, & eos eis praeponebat & praeficiebat, Endeluces non valentes sufferre jugum ejus, quod grave erat nimis, & importabile, omnes similiter pari voto, & uno animo concordantes, Endeluces insurrexerunt contra Arabes, & ejecerunt eos de Civitatibus & Castellis, & expulsos coegerunt eos relinquere Hispaniam, & transire ultra mare, hoc autem operabatur divina clementia, ut relevaret Christianos, & dilataret terminos eorum. Ex quo enim Arabes mare transierant, & venerant in Hispaniam, propter peccata eorum male se habuerunt Christiani; misit autem Dominus gladium inter eos, ut dissiparetur Regnum eorum, & invalesceret Regnum Christianorum, qui eatenus fuerant conculcati, & deminorati. Postquam autem expullerant eos Rex Portugalliae D. Alfonsus vehementer eos devastabat, & depraedabatur terram eorum militum, eos deprimens & ad nihilum redigens. Idcirco coacti venerunt ad eum, & homagium ei facientes, dabant ei tributum & censum de Civitatibus & Castellis de Sanctarem, & de Ulixbona, & de vicinis suis, est tempus, quo traderet Dominus Civitates istas & Castella in manus Christianorum.

Æra 1182. Idem Rex Portugallis Donnus Alfonsus coepit reaedificare Castellum Leirenae in eodem loco, quo prius fuerat constructum, decimo sexto Regni sui anno.

Æra 1183. Idem Rex Donnus Alfonsus accepit uxorem Donnam Matildam, Comitis Amadaei de Moriana filiam, & eam sibi legitimo conjugio copulavit anno Regni sui decimo septimo, genuitque exea tres filios,& tres filias, quarum unam postea copulavit Regi Legionensium Donno Fernando, scilicet D. Orracam, aliam vero, id est, Dom. Tarasiam missit in uxorem Consuli Flandrensium D.

Mortua est in primaeva aetate, duoque e filiis mortui sunt, unus solus remansit, scilicet D. Martinus cognomento Sancius.

Æra 1185. idem Rex Portugallis D. Alfonsus decimo nono anno Regni sui nimia audacia & animositate succinctus, noctu invasit Castellum de Sanctarem viriliter cum paucis suorum, fretus Dei auxilio, & vendicavit eum sibi, & Christianitati, interferis & exclusis inde Sarracenis habitantibus in eo. Hoc autem factum est per voluntatem Dei quinto Idus Maii ad galli cantum, illucescente die Sabbati. Et in eodem anno mense Julio Ulixbonam obsedit, cui providente ex alto divina clementia multitudo navium de Galliarum partibus caelitus transmissa subito ex insperato advenit in auxilium, quorum auxilio valde fretus obsedit Civitatem per quinque menses, fortiter vexans, & oppugnans eam terra, & mari, nullum permittens egredi, vel ingredi. Tandem vero nono Calendas Novembris feria 6. sexta diei hora cepit Civitatem in manu valida, & in brachio extenso, cooperante Domini pietate, & adjuvante Domino Jesu Christo, exclusis inde Sarracenis.
Et per diversa tempora, & annos accepit Sintriam, & Almadavam, & Palmellam, Castella munitissima, & vendicavit ea sibi & Christianitati cum suis.
Eodem tempore accidit quoddam miraculum a Domino praestansissimum omnium, quod operatus est Deus in mundum per servos suos Reges antiquos, nam Rex D. Alfonsus cum 60. militibus de Sanctarem nullam habentes armaturam, nisi tantum clypeos, & hastas, & gladios sine loricis, & galeis,& ferreis caligis, fretus Dei auxilio, & adjutus divina clementia pugnavit cum 500 militibus Sarracenis bene armatis, & ferro coopertis, & ad bella dottissimis, & cum 40. millibus peditum bene armatis in campo de Alcacer, & devicit eos, & interfecit multos ex eis, & ceteri fugerunt in munitionem. Ipse quoque ibi lancea vulnerattis est a Sarracenis in tibia, quod qualiter gestum, sit breviter narrabo.

::::: Ano de 1147. (Æra 1185.) O mesmo Rei de Portugal D. Afonso [nota CdS: D. Afonso Henriques], no décimo nono ano de seu Reinado cheio de concisa audácia e valentia, faz uma invasão nocturna ao Castelo de Santarém com muito poucos bravos homens, confiante no auxílio de Deus, e revindica para si e para os Cristãos, de lá arredando os habitantes Sarracenos. Deu-se este feito pela vontade de Deus ao vigésimo dia do mês de Maio, ao canto do galo, no raiar de um Sábado. E em Julho do mesmo ano fez o cerco a Lisboa, cuja providência e clemência das alturas fez com que da Gália viesse um inesperado auxílio numa imensa frota, auxílio que se fez vigoroso ao longo de cinco meses de cerco à cidade, atacando com violência no mar e em terra, sem que permitido fosse um avanço ou uma fuga. Até que  ao nono dia de Novembro, uma Sexta-feira, à sexta hora do dia, foi tomada a cidade por mão robusta e largo braço, ajudada pela graça piedosa e adjuvada pelo Sagrado Jesus Cristo, tirando fora os Sarracenos. E por diverso tempo e anos, foram tomadas Sintra, Almada, Palmela, castelos e muralhas reivindicados para si e para seus congéneres Cristãos. Nesse mesmo tempo caíu um milagre Sagrado, de tudo destacado, do trabalho de Deus na disposição de seus servos os Reis antigos, pois o Rei Dom Afonso com 60 soldados sem armaduras, nem escudos e lanças, e espadas sem bainhas, e elmos, e protecções para as botas, confiantes no auxílio de Deus e adjuvados pela divina clemência, combateram com 500 soldados Sarracenos bem armados, e cobertos de ferro, e ensinados para a luta, e com 40 mil apeados bem armados no campo de Alcácer, superiorizaram-se a esses, e arredaram do caminho muitos outros, e os restantes fugiram protegendo-se. Ele é ali também lanceado por um Sarraceno na tibia, como tal foi feito, vou narrar brevemente. [tradução e notas: O Caminheiro de Sintra]
D. Afonso VI de Leão e Castela, Reconquistador de Sintra em 1093,
sogro de D. Raimundo de Borgonha, e avô de D. Afonso Henriques

Æra 1192. Natus est Rex Sancius filius Regis D. Alfonsi, & Reginae D. Mathilde in nocte S. Martini feria quinta, idcirco in Baptismo vocatum est nomen ejus Mattinus, postea cognominatus est Sancius. Natus est anno patris sui 26.

Æra 1195. Mense Septembri obiit D. Alfonsus Imperator, filius Comitis D. Raymundi, & Reginae D. Orracae.

Æra 1196. Tercio Nonas Decembris feria quinta, hora diei tercia obiit famula Dei illustrissima, clarissimo & nobilissimo genere orta, Regina D. Matilda, clarissimi Comitis Amadaei filia, uxor D. Alfonsi Portugallensium Regis, cui sit vera requies. Amen. 30 anno Regni Regis D. Alfonsi.

Æra 1196. Septimo Calendas Julii, feria 2 in die Sancti Joannis Baptistae captum fuit Castellum de Alcacer a Rege D. Alfonso. Jam quidem prius obsederat eum per duas vices adjutus multitudine navium, quae advenerant de partibus Aquilonis, id est, de Francia & finitimis ejus partibus, sed nondum averterat miserationes suas ab eis, nunc vero jam completa erat malicia & iniquitas eorum, & avertit faciem suam ab eis, & tradidit eos in manus Christianorum. Obsedit autem eum Rex D. Alfonsus tantum modo cum exercitu suo, fere per duos menses quotidie oppugnans eum fortiter, & tradidit eum illi Dominus in die S. Joannis Baptistae, ejectis inde omnibus Sarracenis anno Regni ejus 33.

Æra 1200. Pridie Calendas Decembris in node Sancti Andrez Aposcoli Civitas Pace, id est, Begia ab hominibus Regis Portugallis D. Alfonsi, videlicet Fernando Gunsalvi, & quibusdam aliis plebeis militibus noctu invaditur, & viriliter capitur, & a Christianis possidetur, anno Regni ejus 35.

Æra 1204. Civitas Elbora capta, & depraedata, & noctu ingressa a Giraldo cognominato sine pavore, & latronibus sociis ejus, & tradidit eam Regi D. Alfonso, & post paululum ipse Rex cepit Mauram, & Serpam, & Alconchel, & Coluchi Castrum mandavit reedificare anno Regni ejus 39.

Æra 1206. Factum est infortunium Regis D. Alfonsi & sui exercitus in Badalioz anno 41. Regni ejus.

Æra 1209. Mense Augusto natus fuit Rex Alfonsus filius Regis Ferdinandi & Reginae D. Orracae, nepos Regis Portugallis D. Alfonsi.

Æra 1212. Nupsit Rex Sancius cum filia D. Raymundi, Comitis de Barcinona Donna Dulcia, sorore Regis Aragonensium D. Alfonsi, anno Regni patris ejus 48.

Æra 1216. Rex Sancius perrexit ad Hispalim cum exercitu suo, & intravit Trianam, antiquam Urbem Sibillia:, & dirrupit muros ejus, & depraedatus est eam anno Regni patris sui 41.

Æra 1217. Mense Octobrio venit Jacobus filius Elmunimo Imperatoris Sarracenorum, & frater ejus Frecen, ad Castellum de Ablantes, cum multitudine magna sui exercitus, quam dinumerare nemo poterat, & circumdederunt illud, illud invasere, sed cum detrimento maximo sui exercitus 4. die recesserunt inde peremptis ex eis multis militibus. Christianorum id propria obsidione per voluntatem Dei non sunt interfecti nisi novem tantummodo. Fadum est autem hoc anno Regni Regis D. Alfonsi 52.

Æra 1218. Iterum venerunt ex improviso, & de insperato ad Castellum de Coluchi, & occupantes diruerunt illud, interfectis, & in captivitatem ductis omnibus habitatoribus ejus, 53. anno Regni ejus.

Æra 1222. Anno Regni sui Regis Portug. D. Alfonsi Juceph Abenjacob Emir Elmunimo Secundus Imperator Sarracenorum, filius de Ali Abelmuinem, qui dictus est Rex de Asino, propterea quod in asino semper deambulans Propheta, & Sanctus ab omni populo putaretur, anno Regni sui 32. Postquam subjugaverat sibi transmarina Regna, & invaserat magnas Regiones ultra mare, scilicet Capza, & Gumera, quae fuerunt Regis Ali, & totum Regnum de Marrocos, & citra mare totum Regnum quod tenuerat Rex Lupus, scilicet Valentiam, Murciam, & Granatam, & reliquas Civitates, & Castella, quae fuerant Regis Lupi, videns quod nemo erat, qui ei posset resistere, & quod terror ejus invaserat omnes Gentes, etiam usque ad Orientales partes, elevatum est cor ejus, & cogitavit venire in Hispaniam, & comprehendere Civitates, & Castella quae aliquamdo fuerant a Sarracenis possessa, videlicer, Ulixbonam, Sintriam, Santarem, Eiboram, Alcacer, & omnia alia Castella, vel venire Colimbriam, & sic denique subjugata sibi tota Lusitania usque ad Dorium, ascendens per ripam fluminis Dorii perveniret usque Toletum, nec desineret ab hac re, & ab hoc facto, etsi Rex Francia;, & Rex Angliae, & Rex Aragonum, & Rex Castellae, & Rex Gallecias, & Rex Portugallis pariter convenirent, & pugnarent. Quantumque haec secuin permeditans, & cum amicis, consiliariis & Principibus suis se prope pertractans, misit nuntios ad omnes Reges, qui ultra mare erant, & ad omnia Regna terrarum transmarina, ut omnes venirent scilicet in auxilium, & concurrerent omnes, & subvertirent ad faciendam maximam mercedem, ad delendam Christianitatem, & exaltandam & glorificandam suam Gentilitatem, promittens omnibus qui ad eum venirent, victualia, & annonam, & omnia necessaria in unum annum sufficienter, & abundanter daturum se eis. Quod audientes omnes, excepto toto suo exercitu de Marrocos, convenerunt ad cum exercitus de Cumia, exercitus de Algarbe, exercitus de Guma, exercitus de Cenhega, exercitus de Umivener, exercitus de Vinihuhialgar, exercitus de Chenierne, exercitus de Hela, exercitus de Hescora, exercitus de Henchega, exercitus de Hargi, exercitus de Henchegar, & de multis aliis terris, & Provinciis, quas non possum numerare. Sed & alius exercitus magnus & fortis nimis conductus, qui venit ad eum in auxilium, sicut Reges multi, Rex Auzchi de Abderraheme, Rex Azum frater ejus, Rex Hecic Aben Muza, Rex Abuzada, Rex Ismae, & Abemjuceph fratres ejus, & Abderramen Rex Zuz, & Zoleima, & Aburabe Rex de Chedala, & Rex de Bugia. Omnes isti de ultra mare. Naves quoque multas bellicas praeparavit, & onerarias portantes arma, & frumenta, & machinas ad suffodiendum muro, & ad transiliendum eos, misit etiam litteras & nuntios ad filios suos, qui erant citra mare, videlicet ad Abozach, qui erat Rex Sibillis, & Abdacu Abutalne, qui erat Rex de Corduba, & Abdarrhama Abuzeide, qui erat Rex de Granala, & ad Gamu, qui erat Rex de Murcia & de Valentia, ut omnes praepararent se in praelium, & quo die ipse mare transnavigaret, & veniret Sibilliam, omnes pariter convenirent ad eum, & statuit illis tempus, & mensem. Cumque omnia parata essent usui totius exercitus de diversis profutura, & naves praeparatae, & omnis exercitus de diversis partibus venientium paritet esset conglobatus, ipse Imperator Sarracenorum Emir elmunimo Juceph Abenjacob ascensis navibus cum suo omni exercitu transnavigavit mare, & venit Sibilliam, Jacob quoque Abenjuceph filius ejus, qui post eum regnaturus erat, cui ipse post mortem suam relinquebat totum Imperium, venitcum eo alius filius ejus Abozabz, qui erat Rex, fecit & de Algarbio, & Dominum de omnibus Arabibus, venit cura eo. Cumque conglobati essent omnes in Sibillia, videlicet qui venerant de ultra mare, & hi qui convenerant ad eum de citra mare, noluit ibi diutius immorari, sed statim struit Castra, timens ne Christiani audito nunc etiara praepararent Civitates suas, & Castella ad resistendum, noiuit itaque dare eis spatium, ut muros instaurarent, alimenta praepararerit, aut machinas aedificarent, sed veniebant valde velociter, veniebant autem in multitudine gravi, & innumerabiles sicut stellae Caeli, & ultra arenam maris, quae dinumeraii non potest pras multitudine, ut ferebatur. Ipse Imperator Emirelmumini recensuerat annales libros omniura Regum Sarracenorum, qui fuerant ante ipsum, & venerunt in Hispaniam ab eo tempere, quo primitus ingressi sunt in Hispaniam, & multoties devastarent eam, & enumerate maximo exercitu virorum, qui invaserant Hispaniam usque ad Alpes, ipse multo majorem secum ferebat exercitum 78. millia virorum plus secum adducens, erat autem exercitus magnus valde, & fortis, occupans montes, & valles, & universam superficiem terrae, cujus numerum ille solus Deus dinumerare poterat, qui pluviae guitas potest dinumeraret."


© O Caminheiro de Sintra

2 comentários:

  1. Excelente trabalho. Um grande contributo.
    Degraconis

    ResponderEliminar
  2. Caro Degraconis,


    agradecido pelas suas elogiosas palavras.


    Com os melhores cumprimentos

    O Caminheiro de Sintra

    ResponderEliminar

Caríssimo(a),

por favor sinta-se à vontade para aqui escrever aquilo que agora pensa ou sente.

Ver-nos-emos em breve, sem disso sabermos.

O Caminheiro de Sintra